Caput XV. Quod sit impossibile summam substantiam propriae naturae consortem habere.
Substantiae itaque primordiali videtur naturaliter inesse, omnibus praesidere, et parem vel superiorem habere non posse. Quod enim inest substantialiter, absque dubio et naturaliter inest. Ex eo namque quod ipsa primordialis substantia idem omnino quod summa potentia est, ei naturaliter inest quod summe potest, et quod potentiorem vel aeque potentem habere non potest. Videamus ergo si vel inferiorem possit habere propriae naturae consortem. Sed quomodo, quaeso, quaevis substantia primordiali essentia inferior esse poterit, si naturaliter cum illa commune habuit quod parem vel superiorem habere non possit? Juxta haec erit una quaelibet altera, imo una quam se ipsa superior et inferior, major et minor. Est ergo impossibile primordialem substantiam propriae naturae consortem habere.
Chapter 16 of 151