Caput VII De illo essendi modo, qui non est ab aeterno, et eo ipso, nec a semetipso.
Ab illo itaque rerum genere incipere debemus, de quibus nullo modo dubitare possumus, et per illa quae per experientiam novimus, ratiocinando colligere quid de his quae supra experientiam sunt, oportet sentire, de illo sane essendi modo qui non est ab aeterno, et eo ipso utique juxta praedictam rationem, nec a semetipso, quotidiano et multiplici certificamur experimento, incessanter alia videmus secedere, alia succedere, et quae prius quidem non erant in actum prodire; hoc in hominibus, hoc in animalibus incessanter videmus. Idem in arbustis et herbis quotidianis probamus experimentis quod in operatione naturae, idem videmus in operibus industriae. Quod igitur innumera sint quae ab aeterno non fuerunt, quotidiana experimenta latere non sinunt. Superior enim ratio invenit quia quidquid ab aeterno non fuit a semetipso esse non possit; alioquin aperte convincitur quia aliquid sibi initium existendi dedit sub illo instanti, quando nihil habuit, quando omnino nil potuit, quod quam sit omnino impossibile, sanae mentis hominem nullatenus potest latere. Omnibus itaque illis, quae esse coeperunt ex tempore, constat illud habere commune, quod non est ab aeterno, et eo ipso, ut jam dictum est, nec a semetipso. Ecce de illo essendi modo jam diximus, de quo dubitare non possumus, utpote de illo, quem quotidiano usu probamus.
Chapter 8 of 151