Skip to the text

Caput VIII De illo essendi modo qui est a semetipso, et eo ipso ab aeterno.

Sed ex illo esse quod non est ab aeterno, nec a semetipso, ratiocinando colligitur, et illud esse quod est a semetipso, et eo quidem etiam ab aeterno: nam, si nihil a semetipso fuisset, non esset omnino unde ea existere potuissent quae suum esse a semetipsis non habent, nec habere valent. Convincitur itaque aliquid esse a semetipso et eo ipso, uti jam dictum est, et ab aeterno alioquin fuit quando nihil fuit, et tunc quidem futurorum nihil futurum fuit, quia qui sibi vel aliis initium existendi daret vel potuisset dare, tunc omnino non fuit, quod quam falsum sit ipsa evidentia ostendit, et rerum existentium experientia convincit; sic sane ex his quae videmus ratiocinando colligimus, et ea esse quae non videmus, ex transitoriis, aeterna, et mundanis, supermundana, ex humanis, divina: Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I).

Chapter 9 of 151