Skip to the text

Caput V. Breviter praelibatur de quibus in sequentibus agitur.

Legi frequenter quod non sit Deus nisi unus, quod sit aeternus, increatus, immensus, quod sit omnipotens et omnium Dominus, quod ab ipso est omne quod est, quod ubique est, et ubique totus, non per partes divisus. Legi de Deo meo quod sit unus et trinus, unus substantialiter, sed personaliter trinus: haec omnia legi; sed unde haec omnia probentur, me legisse non memini: legi quod in divinitate vera, non sit nisi una substantia, quod in unitate substantiae sint plures personae, singulae autem a singulis caeteris proprietate distinctae; quae sit ibi persona quae sit a semetipsa, non ab alia aliqua; quod sit ibi persona quae sit ab una sola, non autem a semetipsa; quod sit ibi persona quae sit a persona gemina, non autem ab una sola. Quotidie audio de tribus quod non sunt tres aeterni, sed unus aeternus; quod non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Audio de tribus quod non tres omnipotentes, sed unus omnipotens; audio nihilominus quod non tres dii, sed unus est Deus, nec tres Domini, sed unus est Dominus; invenio quod Pater non sit factus, nec genitus; quod Filius non sit factus, sed genitus; quod Spiritus sanctus non sit factus, nec genitus; sed procedens. Haec omnia frequenter audio vel logo, sed unde haec omnia probentur me legisse non recolo: abundant in his omnibus auctoritates, sed non aeque et argumentationes; in his omnibus experimenta desunt, argumenta rarescunt: puto itaque me non nihil fecisse, sicut superius jam dixi, si in hujusmodi studio studiosas mentes potero vel ad modicum adjuvare et si non detur satisfacere.

Chapter 6 of 151