Caput XXII. Quod Dei sapientia sic sit summa, ut sit usquequaque perfecta.
Quod de divina potentia jam dictum est, simili quidem ratione de divina sapientia quaeri potest. An inde dicatur summa quod nullius unquam possit major esse quam illa, an ita veraciter est summa, ut sit usquequaque perfecta? Sed certissime constat quoniam ubi omnipotentia est, plenitudo sapientiae deesse non potest. Nam si ei de sapientiae plenitudine aliquid perfectionis deesset quod habere non posset, absque ulla ambiguitate omnipotens non esset. Constat itaque de Dei sapientia, quod de omnium omnino scientiae et prudentiae perfectione nihil ei desit, cujus adjectione major vel melior esse possit. Notandum quod ex consideraratione divinae sapientiae plenitudo potentiae ipsius deprehenditur. Et rursus ex omnipotentiae considetione, sapientiae plenitudo manifestatur atque convincitur.
Chapter 23 of 151