Caput X. Quod circa duos tantum modos qui sunt ab aeterno, versatur tota hujus operis intentio.
De gemino itaque essendi modo quos diximus esse ab aeterno, intendimus agere in hoc opere, et de his quae ad hujusmodi considerationem videntur pertinere. Nam de consideratione rerum temporalium (de his videlicet quae pertinent ad tertium modum) nihil interim intendimus, nisi quantum eorum considerationem ad aeternorum investigationem necessariam vel utilem comprobamus, sicut enim ex Apostolo habemus, et superius jam diximus: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Quoties igitur per visibilium speculationem ad invisibilium contemplationem assurgimus, quid aliud quam velut quamdam scalam erigimus, per quam ad ea quae supra nos sunt mente ascendamus? Inde est quod in hoc tractatu, omnis ratiocinationis nostrae processus initium sumit ex his quae per experientiam novimus. Quidquid igitur in hoc opere de aeternis dicitur, est ex intentione; quod vero de temporalibus, ex occasione: nam tota hujus operis nostri intentio versatur circa duos essendi modos qui sunt ab aeterno.
Chapter 11 of 151