Caput XXI. Quod Deus sic sit summe potens, ut etiam sit omnipotens.
Quod Deus summe potens existat satis quidem ex superioribus constat. Sed quaeri adhuc potest utrum inde dicatur summe potens, quia nemo in potentia eo superior sit, an sic sit summe potens ut omnia possit et veraciter omnipotens sit. Sed si omnipotentem diffitemur, majus aliquid Deo jam posse cogitare convincimur. Majus namque est omnipotentiam habere quam qualemcunque potentiam cui aliquid desit de omnipotentiae plenitudine. Et hoc quidem quod homini ad intelligendum perfacile est, divinam sapientiam latere non potest. Deus itaque si aliquid de potentiae plenitudine intelligit quod habere non possit, erit majus aliquid in ejus nosse quam in ejus posse, quorum neutrum nihil aliud est quam ipsius esse. Erit ergo juxta superiorem disputationem, unum idemque esse et seipso majus et seipso minus, quo nihil est impossibilius. Hinc ergo absque dubio colligitur quod omnia potest quaecunque posse potentia est. Nam multa dicuntur posse, quae multo melius esset non potuisse quam posse, posse decrescere, posse deficere, posse destrui et in nihilum redigi, et quaelibet hujusmodi, majus est omnino non posse quam posse. Magis enim sunt ista infirmitatis indicia quam majestatis insignia. Omnia itaque illa, et sola utique illa potest, quae utique potuisse, ut jam diximus, potentia aliqua est. Et eo rectius atque veracius eum omnipotentem esse dicimus, quo ejus potentiae omnia infirmitatis argumenta detrahimus.
Chapter 22 of 151