Caput XVIII. Quod omnino sit impossibile, vel ipsum Deum, quod Deo sit melius diffinire posse.
Si itaque Dei sapientia et Dei potentia unum idemque sunt per omnia, nihil perfectionis, nihil consummationis comprehenditur ab una, quod sub eadem integritatis mensura non comprehendatur ab alia. Nihil itaque majus, nihilque melius est in ejus nosse quam in ejus posse, et eo ipso in ejus esse, quia non est aliud aliquid ejus posse quam ejus esse. Quidquid ergo optimum, quidquid praecipuum ab ejus sapientia deprehenditur, vel definitur, totum hoc juxta eamdem integritatis plenitudinem ab ejus potentia comprehenditur, totum in ejus essentia concluditur. Nam quantum ad perfectionis culmen, si aliquid per intelligentiam attingere, quod per efficaciam apprehendere non posset, jam se procul dubio magnificentius per sapientiam quam per potentiam extenderet, essetque una eademque substantia, et seipsa major, et seipsa minor. Nam Dei quidem substantia, cum nihil sit aliud quam ejus potentia vel sapientia, si se latius per sapientiam quam per potentiam extenderet, si se per illam quam per istam latius extendere potuisset, esset utique una eademque substantia potentiae comparatione seipsa per sapientiam major, esset eadem ipsa sapientiae comparatione sese utique per potentiam minor. Nihil ergo Deo majus, nihil utique melius, vel ab ipso Deo potest definiri, vel per intelligentiam attingi.
Chapter 19 of 151