Caput III. Quod de his agitur in hoc opere, quae jubemur de aeternis credere.
Ad eorum itaque notitiam de quibus recte dicitur nobis, si non credideritis non intelligetis, oportet quidem per fidem intrare nec tamen in ipso statim introitu subsistere, sed semper ad interiora et profundiora intelligentiae properare, et cum omni studio, et summa diligentia insistere, ut ad eorum intelligentiam quae per fidem tenemus quotidianis incrementis proficere valeamus. In horum plena notitia et perfecta intelligentia vita obtinetur aeterna. In hac sane acquisitione summa utilitas, in eorum contemplatione, summa jucunditas. Hae sunt summae divitiae, hae sempiternae deliciae, in horum gustu ultima dulcedo, in horum fruitione infinita delectatio. De illis itaque proposuimus agere in hoc opere, quae jubemur ex catholicae fidei regula, non de quibuscunque, sed de aeternis credere. Nam de redemptionis nostrae sacramentis ex tempore factis, quae credere jubemur, et credimus, nihil in hoc opere intendimus. Nam agendi modus alius in his, alius vero in illis.
Chapter 4 of 151