Caput XIV. Quod summa substantia non possit habere parem, sicut nec superiorem.
Hoc autem in loco nunc illud summopere attendendum est, quia si substantia hoc ipsum quod summa potentia est, diversa aliqua substantia idipsum esse non potest. Alioquin diversae substantiae essent una et una diversae; quod est utique omnino impossibile. Sed dicis ad ista fortassis. Quid si potest diversa aliqua substantia summam potestatem habere? Et si non possit summa potentia esse, nonne aequipotentes erunt, si ambae summam potestatem habuerint? Absque dubio, et incunctanter affirmo; quia, si una earum summam potentiam habere potest, et esse non potest aequipotens ei non est quae utrumque potest. Ex parte enim posse, et ex parte non posse, quod alteri est ex toto possibile, hoc non est de potentiae ipsius plenitudine, sed de ejus participatione gaudere. Multo autem est majus multoque excellentius magnae alicujus rei habere plenitudinem, quam obtinere participationem. Ex his igitur aperte colligitur quod primordialis substantia non potest habere parem, sicuti ex superioribus patet non posse habere superiorem.
Chapter 15 of 151