Caput XXV. Quod non potest omnipotens esse nisi unus solus, et quod consequens est, nec Deus nisi unus.
Est autem impossibile plures omnipotentes esse. Qui enim vere omnipotens fuerit, facile efficere poterit ut caeterorum quilibet nihil possit, alioqui vere omnipotens non erit. Ecce quales omnipotentes, qui de facili fieri possunt nulli potentes. Ecce quam facile convincitur quod nonnisi unum omnipotentem esse ipsa rerum natura non patitur. Deum autem omnipotentem esse perspicua ratione collegimus, et jam inde dubitare non possumus. Quam igitur non potest esse omnipotens nisi unus, tam non potest esse Deus nisi unus! Constat itaque quod credimus, et quod superius jam diximus, quia vera divinitas manet in unitate substantiae, et substantiae veritas in una divinitate. Ecce de divinitatis unitate multa jam diximus, superest nunc ut de naturae ipsius singularitate aliqua dicamus.
Chapter 26 of 151