Caput XIX. Si Deus ipse non potest per intellectum attingere aliquid melius Deo, multo minus humana cogitatio.
Si itaque nihil quod Deo perfectius sit potest per intellectum capere scientia divina, quanto minus aliquid Deo majus, aliquid Deo melius posset excogitare scientia humana. Nam, quod humana cogitatio per intellectum caperet, divinam intelligentiam latere non posset. Dementiae genus est credere hominem supra id quod est Deus cogitatione posse ascendere, qui nec hoc ipsum, quod Deus est, potest ulla investigatione attingere. Quanto itaque melius, quanto est perfectius, quod humana cogitatio attingit, tanto ad id quod Deus est vicinius accedit, nec tamen pertingit.
Chapter 20 of 151