Caput VI. Quod universaliter omnis modus essendi potest sub triplici distributione comprehendi.
Ut igitur plane et perspicue veritatis solido, et velut immobili fundamento insistat, unde ratiocinationis nostrae ordo initium sumat, unde nemo dubitare valeat, vel resilere praesumat, sic possumus dicere: Omne quod est vel esse potest, aut ab aeterno habet esse, aut esse coepit ex tempore. Omne quod est, aut esse potest, aut habet esse a semetipso, aut habet esse ab alio quam a semetipso. Universaliter itaque omne esse triplici distinguitur ratione. Erit enim esse cuilibet existenti, aut ab aeterno, et a semetipso, aut econtrario, nec ab aeterno, nec a semetipso, aut mediate inter haec duo ab aeterno quidem, nec tamen a semetipso. Nam illud quartum quod huic tertio membro videtur e contrario respondere, nullo modo ipsa natura patitur esse. Nihil enim omnino potest esse a semetipso, quod non sit ab aeterno. Quidquid enim ex tempore esse coepit, fuit quando nihil fuit: sed quandiu nihil fuit, omnino nihil habuit, et omnino nihil potuit; nec sibi ergo, nec alteri dedit, ut esset, vel aliquid posset. Alioqui dedit quod non habuit, et fecit quod non potuit: hinc ergo collige, quam sit impossibile ut aliquid omnino sit a semetipsa, quod non sit ab aeterno. Ecce ergo quod superius jam diximus manifesta ratione colligimus, quia omne esse triplici distinguitur ratione.
Chapter 7 of 151