Caput IV. Modus agendi in hoc opere, non tam auctoritates inducere, quam ratiocinationi insistere.
Erit itaque intentionis nostrae in hoc opere ad ea quae credimus, in quantum Dominus dederit, non modo probabiles, verum etiam necessarias rationes adducere, et fidei nostrae documenta, veritatis enodatione et explanatione condire. Credo namque sine dubio, quoniam ad quorumlibet explanationem, quae necesse est esse, non modo probabilia, imo etiam necessaria argumenta non deesse, quamvis illa interim contingat nostram industriam latere. Omnia quae coeperunt esse ex tempore pro beneplacito Conditoris, possibile est esse, possibile est non esse: unde et eo ipso eorum esse non tam ratiocinando colligitur, quam experiendo probatur. Quae vero aeterna sunt omnino non esse non possunt, sicut nunquam non fuerunt, sic certe nunquam non erunt, imo semper sunt, quod sunt, nec aliud, nec aliter esse possunt. Videtur autem omnino impossibile, omne necessarium non esse, necessariaque ratione carere, sed non est cujusvis animae hujusmodi rationes de profundo et latebroso naturae sinu elicere, et velut de intimo quodam sapientiae secretario erutas in commune deducere. Multi ad hoc minus digni, multi ad hoc minus idonei, multi in hoc minus studiosi, et quod semper, si fieri posset, prae oculis habere deberemus, vix vel raro cogitamus. Cum quali, quaeso, studio quandoque desiderio deberemus illi incumbere negotio, illi inhiare spectaculo, de quo pendet salvandorum omnium summa beatitudo? Credo autem me nonnihil fecisse, si detur mihi mentes studiosas in hujus negotio vel in modico adjuvare et ad tale studium tepidas mentes meo studio provocare.
Chapter 5 of 151