Skip to the text

Caput XVII. Item, quod non sit Deus nisi unus; quod ab ipso est omne quod est; quod nonnisi a se habet totum quod habet; quod idem sit; quod ipsa potentia; quod et ipsa sapientia.

Audi nunc quam de facili possumus probare quod non sit Deus nisi unus. Ex eo quod nihil habet nisi a se, constat quia divinitas ipsa non est aliquid aliud quam ipse, ne convincatur habere aliunde quam a seipso quod habet ex divinitate. Divinitas itaque ipsa, aut erit incommunicabilis, aut aliquibus communis. Sed si est incommunicabilis, quod consequens non est, non est Deus nisi unus. Si autem aliquibus communis fuerit, communis itaque erit, et substantia illa, quae non est aliud quam divinitas ipsa. Sed substantia una non potest esse communis pluribus substantiis; alioqui una eademque esset plures, et plures una: quod quam falsum sit ratio latere non sinit. Si vero dicitur esse communis pluribus personis, juxta id quod dictum est, erit eis itaque communis, et substantia illa quae non est aliud quam divinitas ipsa. Juxta hoc utique erunt in divinitate una plures personae, sed nonnisi una substantia. Sive ergo una tantum, sive plures personae dicantur esse in una divinitate, nihilominus non erit Deus nisi substantialiter unus. Solus itaque et unus Deus est a semetipso, et eo ipso ab aeterno. Et juxta quod de summa substantia, quae non est aliud quam ipse, prout probatum est, ab ipso est omne quod est, a semetipso habet totum quod habet, et ipse idipsum est quod ipsa potentia, quod ipsa sapientia, quod divinitas ipsa.

Chapter 18 of 151