Skip to the text

Caput IX. De illo essendi modo qui est ab aeterno, nec tamen a semetipso.

Fuisse autem aliquod esse ab aeterno quod tamen non sit a semetipso nemini videatur impossibile, quasi sit necessarium causam semper effectum praecedere, et omne quod est de alio suo principio semper succedere oportere. Certe radius solis de sole procedit, et de illo originem trahit, et tamen soli coaevus existit. Ex quo enim fuit, de se radium produxit, et sine radio nullo tempore fuit. Si igitur lux ista corporalis habet radium sibi coaevum, cur non habeat lux illa spiritalis et inaccessibilis radium sibi coaeternum? In natura creata legimus, quid de natura increata pensare vel aestimare debeamus: videmus quotidie quomodo naturae ipsius operatione existentiam producit, et existentia de existentia procedit: quid ergo? Nunquid in illa superexcellenti natura operatio naturae nulla erit, aut omnino nil poterit? Nunquid natura illa quae hunc naturae nostrae fructum fecunditatis donavit, in se omnino sterilis permanebit, et quae aliis generationem tribuit nunquid sine generatione et sterilis erit? Ex his itaque videtur probabile, quod in illa superessentiali incommutabilitate sit aliquid esse quod non sit a semetipso, et fuerit ab aeterno, sed super hoc ampliori et efficaciori ratione suo disputabitur loco.

Chapter 10 of 151