Skip to the text

Caput XII. Item quod una sola substantia sit a semetipsa, a qua et caetera omnia, et quod non nisi a semetipsa habet totum quod habet.

Sed illud quod de summa substantia dictum est, adhuc ampliori ratione probari potest. Illud autem certissimum est quod in tota rerum universitate nihil esse potest, nisi possibilitatem essendi vel de seipso habuerit, vel aliunde acceperit. Quod enim esse non potest, omnino non est: ut igitur aliquid existat, oportet ut ab essendi potentia posse esse accipiat. Ex essendi itaque potentia esse accipit omne, quod in rerum universitate subsistit. Sed si ex ipsa sunt omnia, nec ipsa quidem est nisi a semetipsa, nec aliquid habet nisi a semetipsa. Si ex ipsa sunt omnia, ergo omnis essentia, omnis potentia, omnis sapientia. Si omne esse ab illa est, ipsa summa essentia est. Si ab illa omne posse, summe potens. Si omne sapere, summe sapiens est. Est enim impossibile majus aliquid dare quam habere. Sapientia quidem a possidente tota potest dari simul, et a dante tota retineri. Sed majorem sapientiam quam habes omnino impartire non vales. Summe sapientem itaque esse oportuit, unde omnis sapientia originem trahit. Sed ubi substantia rationalis non est, sapientia omnino inesse non potest. Soli enim rationali substantiae potest sapientia inesse. Est itaque rationalis substantia et omnium summa, cui inest summa sapientia. Est, inquam, omnium summa, a qua est omnis essentia. Omnis itaque tam rationalis quam irrationalis natura, non itaque aliud est essendi potentia quam summa substantia. Quam igitur non est nisi a semetipsa ipsa essendi potentia, tam non potest esse nisi ipsa summa substantia, quae non est aliud aliquid quam ipsa essendi potentia. Constat itaque quod a summa quidem substantia est omne quod est; sed si ab ipsa sunt omnia, praeter illam solam nulla est a semetipsa. Et si ab ipsa est omne esse, omne posse, omne habere, procul dubio a seipsa habet totum quod habet. Recte ergo haec substantia primordialis dicitur, qua omne quod est principium et originem sortitur.

Chapter 13 of 151