Caput XXIII. Quod de Dei sapientia dicitur, alia adhuc ratione confirmatur.
Sed quod de divinae sapientiae plenitudine jam diximus, alia adhuc ratione convincere possumus. Constat siquidem quoniam quisquis sapiens aut sapientiae ipsius plenitudine aut sapientiae participatione sapiens est; sed jam ex superioribus habemus quod ipsa sapientia idem sit quod divina substantia. Quis ergo, nisi demens, dicat quod Dei substantia sapientia quidem (hoc est seipsam) ex parte habeat, et ex parte non habeat, et plenitudinem sui ipsius habere non valeat? Quam igitur non potest Dei substantia se totam non habere, tam non potest plenitudine carere.
Chapter 24 of 151