Caput II. Quod sempiternus sit Deus.
Ecce jam constat increatum esse qui est ab aeterno, et caret omni initio. Nunc illud quaerendum est utrum etiam sicut initio, sic et fine careat, et sempiternum esse habeat. Nam hoc est sempiternum esse, carere initio et fine. Nunc ergo ex eo quod certissimum est, convincamus illud unde aliquis dubitare potest. Est autem certissimum quod in sapientia, quae Deus est, nihil falsitatis inesse potest. Alioqui non summe saperet qui vel fallere vellet vel falli potuisset. Constat itaque Deum veracem esse, et hoc ipsum est ei ex veritate. Veritas igitur non est aliquid aliud quam ipse, cum veraciter convinci possit non habere nisi ex se quod tamen habet ex veritate. Veritas autem sicut nunquam non fuit, sic nunquam non erit ab aeterno. Verum fuit, et in aeternum verum erit quod haec universitas esse potuit. Nam si esse non posset, omnino non esset. Veritas itaque ab aeterno fuit, ex qua verum fuit quod ab aeterno fuit, et veritas in aeternum erit, ex qua verum erit quod in aeternum verum erit. Si ergo ex veritate quae Deus est, verum esse habuit quod semper verum fuit; quod quidem semper verum erit, profecto veritas Deus, sicut initio sic et fine carebit. Sempiternus itaque est Deus, sempiternum esse habens, utpote initio et fine carens.
Chapter 28 of 151