Caput XIX. Quod illud bonum universaliter perfectum, sit summe unum, et unice summum.
Esse itaque oportet summe bonum, summum unum, et non solum summe unum, sed et unice summum. Non enim possunt esse duo summa bona, sicut nec duo universaliter perfecta. Nam, si duo aeque perfecta esse concedimus oportet ut et consequenter concedamus, quoniam quidquid plenitudinis, quidquid perfectionis est in uno, totum juxta eumdem modum atque mensuram erit et in altero. Erit itaque utrobique una et eadem plenitudo, erit utrobique una indifferensque perfectio. Sed ubi differentia nulla est, pluralitas omnino recte dici sive inveniri non potest. Plura itaque universaliter perfecta sicut omnino sunt, sic et omnino esse non possunt. Et quidem sicut et ante nos dictum est, si unum universaliter perfectum est ad omnia sufficit. Alioquin usquequaque perfectum non erit, et si unum omnino sufficit, alterum superfluum erit; et si omnino est superfluum, quomodo utile, vel si inutile, quomodo bonum? Bonum igitur illud universaliter perfectum erit, ut dictum est, non solum summe unum, sed et unice summum. Ecce ut vides quod de summo bono dicimus, in eamdem consequentiam currit quam superior ratio de divinae substantiae unitate ratiocinando invenit. Nam, si Deus veraciter est summum bonum, quam non potest esse summum bonum nisi unum, tam veraciter constat quod credimus non posse esse nisi unum Deum. Est itaque in illa vera et summa felicitate et vere et summe felici divinitate; est, inquam, summa et substantialis unitas, et in ipsa unitate vera et summa simplicitas. Ubi, ut superius probatum est, idem ipsum est totum quod est.
Chapter 45 of 151