Caput XIV Multiplex probandi modus quod non sit Deus nisi unus.
Excepto eo quod de divinitatis singularitate superius jam diximus, ecce quam multis modis probare possumus quod non sit Deus nisi unus. Unus increatus, unus aeternus, unus immensus, quorum singula probant atque convincunt quod non sit Deus nisi unus. Si bene attendis idem probare poteris ex consideratione unitatis Nam, si quis dicat plures deos esse, convinci poterit ex hac consideratione unum quemlibet ab altero quolibet esse, quorum singulis sit proprium, nonnisi a semetipsis existere. Sed quoniam hoc ex ante jam dictis perpendi et probari posse cognovimus, ex industria praeterimus, et lectoris sagacitati elicienda relinquimus.
Chapter 40 of 151