Skip to the text

Caput primum. Quod in hoc libro agitur de divinis proprietatibus, et primo quod Deus sit increatus.

Postquam de divinitatis unitate quae dicenda videbantur, superius jam diximus, superest ut de ejusdem naturae proprietatibus aliqua dicamus, et maxime de his quae in laudibus divinis quotidiano usu frequentamus. In quibus quidem quaedam ejusmodi sunt, ut animus eis facile acquiescat et ultroneus acceptet, quamvis qua ratione probentur ignoret. Quibusdam vero minime vel minus firmiter inhaereret, nisi hoc ipsum catholicae tradita fide ipsa dirigeret. Nam quod Deus sit increatus, aeternus, immensus facile suscipit et libenter acquiescit animus humanus. Esse autem impossibile plures aeternos, plures immensos esse non facile crederet, nisi hoc ipsum fidei regula persuaderet, maxime cum tres esse credantur, quorum aeternitatem et immensitatem omnium ora fateantur. Quod autem Deus increatus sit, satis ex superioribus patet, et nova expositione non indiget; si enim creatus esset, creatorem haberet. Sed qui nonnisi a semetipso est, creatorem habere non potest: quid enim dicimus creatum, nisi de nihilo factum? De nihilo enim non potuit, qui nunquam nihil fuit, qui a semetipso et ab aeterno esse habuit.

Chapter 27 of 151