Caput XVII. Quod in illo summo bono universaliterque perfecto sit vera unitas, et summa simplicitas.
Sed si in illo vero et summo bono universaliterque perfecto plenitudo est omnium bonorum, nunquid illud bonum usquequaque perfectum est multis bonis compositum? Sed quod ex pluribus compositum est naturaliter divisibile est, et quod naturaliter est divisibile, naturaliter est et commutabile, et ubi est commutabilitas, non potest esse aeternitas, et sic nec vera felicitas. Sed in bono quod universaliter perfectum est, nihil horum deesse potest. Nam, ut de caeteris taceam, ex solius omnipotentiae consideratione convincitur nihil perfectionis, et quod consequens est, nihil horum ibi deesse potuisse. Constat itaque quia in illa aeterna felicitate, et vere felici aeternitate sit vera incommutabilitas, et consequenter vera et summa simplicitas. Ubi autem summa simplicitas, ibi vera et summa unitas. Quidquid ergo in summo bono est, vere et summe unum est, nec ibi aliud et aliud esse potest, sed idem ipsum est totum quod est.
Chapter 43 of 151