Caput XXV. Quod quidquid dictum est de divinis proprietatibus usque modo videtur pertinere ad illud esse quod est ab aeterno et a semetipso.
De his quae de Deo dicuntur relative, volumus hoc loco supersedere; nam eorum significatio latius se extendit quam quae sub compendiosa brevitate comprehendi possit. Ut enim mihi videtur eorum significatio ad omnia praedicamenta evagatur. Nam cum ea quam significant relatione quod consignificant solet modo ad hoc, modo ad illa praedicamenta pertinere. Substantive namque dicitur unus alteri consubstantialis, quantitative aequalis, vel inaequalis, qualitative, similis vel dissimilis, ubi consignificat, superior et inferior, quanto anterior et posterior situm, consessor et consessio, habere, possessor et possessio, pertinet ad facere et pati, generator et genitus, amator et amatus. Melius est itaque de his interim supersedere quam attentare quod non possumus debita brevitate succingere.
Notandum est autem hoc loco quod quidquid de divinis proprietatibus dictum est usque modo, ad illud esse pertinere videtur quod est a semetipso, et eo ipso ab aeterno. Nam quidquid de hujusmodi hucusque dictum est, nihil minus constaret etiamsi nihil ab aeterno esset quod aliunde quam a semetipso originem traheret.
Chapter 51 of 151