Skip to the text

Caput XX. Quod sit incomprehensibilis simplicitas illa verae et summae unitatis.

Sed si in ista unitate vera et summa simplicitas est, nihil ipsi ad illam quae est ex compositione partium in substantiam unam. Si idem ipsum est totum quod in ea est, nihil ipsi ad illam quae est ex conformitate multarum substantiarum in unam naturam. Si vere et summe simplex est, quid ipsi ad illam quae est in unione diversi formium substantiarum in personam unam? Si simplex identitas in ipsa est, quid ipsi ad illam quae est in concretione subsistentis et subsistentiae in unam? Nihilominus et longe est supra unitatem illam quae est ex collectione multarum proprietate in unam formam. Incomparabiliter autem et incomprehensibiliter supra hujusmodi omnes constat hanc fore, quae in infinitatis identitate habet summe simplex et incommutabile esse. In illo itaque summo bono universaliterque perfecto unitas vera, unitas in illo summa, simplicitas in illo est vera, et summe simplex identitas. Ibi, quod adhuc mirabilius est, vera unitas cum plenitudinis universitate; ibi summa simplicitas cum perfectionis immensitate; ibi summe simplex identitas cum totius consummationis infinitate. Attende ergo quam sit incomprehensibilis et omnino inaestimabilis simplicitas illa verae et summae unitatis.

Chapter 46 of 151