Skip to the text

Caput VIII. Quod solus Deus sit increatus, solus ab aeterno, caetera omnia creata ex nihilo.

Certum tenemus quod sola divina substantia sit a semetipsa, et quod ab ipsa sint caetera omnia. Sed quidquid ab ipsa est seu etiam esse potest, aut est secundum operationem naturae, aut est secundum impartitionem gratiae. Quam vero certum est quod divina natura degenerare, vel omnipotentia corrumpi non valet, tam certum fore oportet quod de divina substantia naturae ipsius operatione esse non posset quod Deus non esset, sed satis superius probavimus quod non possit esse Deus nisi substantialiter unus. De ipso itaque Deo, de unica illa et singulari substantia ipsius esse non potest alius Deus, sed nec aliud aliquid quod non sit Deus. Constat itaque ab illo esse secundum operationem gratiae quidquid est aliud quam ipse. Sed quidquid ab illo est, non tam exigente natura quam operante gratia pro arbitrio beneplaciti potuit ab illo fieri, potuit aeque et ab illo non fieri. Quae igitur ab illo fiunt, divinam illam et incorruptibilem et incommutabilem substantiam, materiam habere non possunt. Constat itaque (sola divina substantia excepta) caetera omnia vel ex nihilo facta, vel mutabile aliquid habere pro materia. Sed primordialis materia, quaeso, unde fuit, quae a semetipsa esse, vel divinam substantiam pro materia habere omnino non potuit? Et si primordialis materia materiam habere dicitur, et primordialis asseritur simul, et primordialis esse negatur. Hinc ergo manifeste colligitur quod primordialis materia et materialia omnia, mediante materia, quod immaterialia quaeque et universaliter omnia sunt ex nihilo creata. Constat itaque quod veraciter credimus, quod solus Deus sit increatus. Sicut ergo solus a semetipso, sic absque dubio et solus ab aeterno.

Chapter 34 of 151