Skip to the text

Caput XXII. De Dei substantia quid dicatur rectius, et quod ipse sit sine quantitate magnus, et sine qualitate bonus.

Ex superioribus agnovimus quod in illa natura, quae Deus est, sit vera unitas et summa simplicitas nulla ibi compositio, nulla concretio, ipsa nulli, nihil ipsi inest velut in subjecto. Dicitur et est velut summa potentia; dicitur et est summa sapientia, et ne in subjecto esse putetur, substantia nominatur. Sed quia contra substantiarum naturam nihil ei velut in subjecto inhaerere deprehenditur non tam substantia quam supersubstantialis essentia esse convencitur. Superior ratio invenit si non excidit quod non sit aliud aliquid ejus bonitas, et aliud aliquid ejus immensitas. Quid ergo si idem est ejus immensitas quod bonitas, nunquid erit immensitate sua bonus? Si idem est ejus bonitas quod immensitas, nunquid erit bonitate sua magnus? Sed bonitas videtur pertinere ad qualitatem, immensitas ad quantitatem. Quid ergo? Eritne qualitate magnus et quantitate bonus? Et ad haec, quis idoneus? An quia non est aliud immensitas sua, vel bonitas sua quam substantia sua, nunquid erit et sine qualitate bonus et sine quantitate magnus? Et ad haec, quis idoneus? Ex his, ut arbitror, perfacile est intelligere quam ineffabile imo et incomprehensibile quod ratio ratiocinando compellit de Deo nostro sentire.

Chapter 48 of 151