Caput VI. Quod non sit, imo esse non possit immensus nisi unus solus.
Libet modo etiam illud considerare, utrum sit possibile plures immensos esse. Immensum sane merito dicitur, quod nulla mensura comprehenditur. Immensum dicitur quod nulli mensurae aequale, vel comparabile invenitur. Si ergo plures dicimus immensos, erit quilibet eorum cuilibet alteri incomprehensibilis, erit quilibet eorum cuilibet alteri incommensurabilis. Nullius itaque mensura ab altera cujuslibet alterius comprehenditur, et consequenter unaquaeque quamlibet alteram supergreditur, erit ergo unaquaeque quavis altera major, erit et unaquaeque quavis altera minor. Quod si est impossibile, imo quia est impossibile, impossibile erit plures immensos esse. Quod si nullus est quolibet altero major, vel quolibet altero minor, sicut unusquisque eorum est comprehensibilis et commensurabilis sibi, sic erit comprehensibilis et commensurabilis cuilibet alteri. His allegationibus indubitanter colligere possumus quod omnino non est, sed nec esse potest immensus nisi unus.
Chapter 32 of 151