Skip to the text

Caput XXIII. Quod sit in omni loco incomprehensibiliter, et in omni tempore invariabiliter, et quomodo uniformis, et quomodo multiformis.

Tenemus ex ante jam dictis quod Deus omnipotens sit, et absque dubio omnia possit. Si ergo vere omnipotens est, consequenter ubique potest. Si ubique potest, potentialiter ubique est. Si ubique potentialiter est, et ubique essentialiter. Neque enim est aliud ejus potentia atque aliud ejus essentia. Si autem essentialiter ubique est, ergo et ubi locus est, et ubi locus non est. Erit itaque et intra omnem locum, erit et extra omnem locum; erit supra omnia, erit infra omnia; intra omnia, extra omnia. Sed quoniam simplicis naturae est Deus, non erit hic et ibi per partes divisus, sed ubique totus. Erit itaque in quantulacunque cujuslibet parte totius totus, et in toto totus, et extra totum totus. Si igitur extra omnem locum est totus, in nullo loco concluditur. Si in omni loco est totus, a nullo loco secluditur; localiter igitur nusquam est qui a nullo loco concludi, a nullo loco secludi potest. Et sicut in omni loco est praesentialiter in nullo localiter, sic in omni tempore est aeternaliter, in nullo temporaliter. Sicut enim per loca non distenditur qui summe simplex et incompositus est, sic nec per tempora variatur qui aeternus et incommutalibilis est. Sicut igitur eorum quae nondum sunt nihil est ei futurum, sic eorum omnium quae jam non sunt nihil est praeteritum, sic eorum omnium quae jam praesentialiter sunt nihil est ei transitorium. Est igitur in omni loco incomprehensibiliter, et in omni tempore invariabiliter, et miro modo qui quantum ad se semper est uniformis, in aliis et aliis invenitur multiformis. Nam si situm quaeris ejus qui situ caret, quantum ad se, juxta simplicitatem naturae ubique uniformiter se habet. Et tamen secundum participationem gratiae in aliis et aliis multiformem se exibet. In aliis est secundum participationem potentiae, nec tamen secundum participationem vitae. In aliis etiam secundum participationem vitae, non tamem secundum participationem sapientiae; quibusdam inest secundum participationem bonitatis, nec tamen secundum participationem beatitudinis. Quibusdam vero constat eum inesse secundum participationem utriusque. Et qui in se uniformis est, et mutari nescit, largitatis suae manum in aliis contrahit, et in aliis largiter, in aliis largius extendit.

Chapter 49 of 151