Skip to the text

Caput XI. Quod immensitas et aeternitas sint incommunicabiles, nec possint esse pluribus substantiis communes.

Longe superius monstravimus quod divinitas sit omnino incommunicabilis, nec possit esse pluribus substantiis communis. Quod ibi jam dictum est de divinitate, simili ratione dici potest de Dei immensitate, et nihilominus de ejus aeternitate. Quam non potest enim esse communicabilis pluribus substantiis substantia quaelibet una, tam non potest esse communicabilis pluribus substantiis immensitas ipsa et aeternitas ipsa, cum non sint aliud aliquid quam divina substantia. Nullus ergo immensus, nisi solus et unus Deus. Nullus aeternus nisi solus et unus Deus. Sed hic magna quaestio oritur quae simplices auditores movere potest, nisi aperta enodatione solvatur: probatum est superius quod divina substantia sit idem quod ipsa potentia, et idem quod ipsa sapientia. Quis autem dicat quod potentia sit communicabilis, quod sapientia non sit pluribus substantiis communis? Sed idcirco incommunicabiles dicentur immensitas et aeternitas ipsa, quod idem esse probantur quod divina substantia, cur non eadem ratione ipsa potentia atque sapientia dicuntur incommunicabiles, et pluribus substantiis non posse esse communes? Ubi enim eadem ratio permittitur, cur similis consequentia non merito subinfertur? Sed, ut hujus perplexionis nodum facilius dissolvamus, quod de divinitatis singularitate superius diximus, altiora adhuc perscrutatione discutiamus.

Chapter 37 of 151