Skip to the text

Caput VII. Quomodo ex eo quod non sit nisi unus immensus, probatur quod non sit nisi unus aeternus.

Ecce jam novimus quod impossibile sit esse plures immensos, videamus nunc utrum possibile sit esse plures aeternos. Jam ex superioribus agnovimus et pro certo habemus quod substantia divina non sit aliquid aliud quam immensitas sua, quam aeternitas ipsa. Unde et immensitate, et aeternitate constat quod quaevis earum sit idem quod altera. Constat itaque quia qui aeternitatem habet, immensitatem utique non habere non valet. Sed si immensitate carere non potest qui est aeternus, erit procul dubio simul uterque aeternus et immensus. Sicut ergo non possunt esse plures immensi, sic nec esse non poterunt plures aeterni. Inter haec autem illud est maxime notandum, et diligenti consideratione dignum, quod in his quae ratiocinando colligimus, quaedam ex inspecta illius rei de qua agimus proprietate elicimus, quaedam ex alterius rei proprietate et mutua utriusque habitudine convincimus. Nam quod non possit esse immensus nisi unus ex immensitatis proprietate colligimus. Quod vero non possint plures aeterni esse, tum ex eadem convincitur immensitatis considerata proprietate, tum ex mutua immensitatis et aeternitatis habitudine.

Chapter 33 of 151