Skip to the text

Caput XV. Quod non potest esse nisi unus Dominus, sicut nec nisi unus Deus.

Nunc illud quaeramus utrum juxta quotidianam confessionem, non possit esse Dominus nisi unus solus. Ille utique veraciter Dominus dicitur, cujus libertas nulla potestate premitur, cujus potestas vel dominium nulla impossibilitate praepeditur. Veraciter autem Dominus dici non poterit, qui alienae voluntati invitus deseruit, vel cedit. Videtur itaque impossibile plures dominos esse. Nam si plures esse dicuntur, vide quid inconveniens inde consequatur. Nam, si aliquis eorum alium quemlibet suae servituti addicere velit, si ille qui impetitur oppressoris violentiam repellere non poterit, quomodo non potius servus quam dominus erit? Si vero oppressionis praesumptor violenter repulsus et victus cedit, quomodo verus dominus erit qui repellentis voluntati invitus quidem, cedendo tamen, subservit? Sic fit ut si plures aeque potentes plures dominos esse contendimus, nullum procul dubio veraciter dominum efficimus. Sed quod ex considerata dominationis ipsius proprietate convincitur, ex omnipotentiae consideratione confirmatur. Quod enim non poterit esse omnipotens nisi unus, tam non poterit esse Dominus nisi unus. Quid enim poterit ejus violentiae resistere, quem veraciter constiterit omnia posse. Pro certo itaque tenendum quod non sit, sed nec esse possit Dominus, nisi unus, sicut Deus nisi unus, et solus.

Chapter 41 of 151