Caput XIII. Quod secundum diversos modos dicendi possit sapientia seu potentia modo communicabilis, modo incommunicabilis dici.
Sed ut ad id redeamus propter quod ista digessimus, cur non eadem ratione potentia ipsa atque sapientia incommunicabiles dicuntur, si idem ipsum quod divina substantia veraciter esse comprobantur? Sed sciendum est, quod tam nomine potentiae quam nomine sapientiae abutimur, cum modo de divinis, modo de humanis loquimur, ut non tam unicam quam aequivocam praedicationem fecisse videamur. De Deo dicimus quod sapientia sit, de homine dicimus quod non sapientia sit, sed quod ei sapientia insit: ibi sapientiae nomine designatur tale quid quod sit substantia, et plus quam substantia hic nomine sapientiae designatur tale quid quod non sit substantia ulla. Utrobique dictio una, sed ratio nominis diversa. Si aequivocatio est ubi nomen unum sub diversa significatione designant substantiam diversam, quanto magis tum unum nomen distrahitur ad designandum id quod negamus, et id quod dicimus substantiam. Dicimus item ipsum hominem, dicimus nihilominus Deum sapientiam habere, et videtur enuntiatio aequivoca esse, sed de Deo non dicitur nisi abusive. Nec minor abusio videtur quam si Abraham non homo esse, sed hominem habere diceretur. Haec dicendi abusio, vel dictionum aequivocatio sensum confundit, et potentiam atque sapientiam incommunicabiles dici non sinit. Denique demus tale nomen quod non possit nisi divinae potentiae vel divinae sapientiae convenire, et videbimus utrumque incommunicabile esse. Nam nomen ipsum omnipotentiae, quod non potest nisi divinae potentiae convenire, omnino deprehenditur incommunicabile. Siquidem, sicut jam probavimus, non potest esse omnipotens nisi unus, sed ad exprimendam divinam sapientiam omnipotentiae simile nomen non habemus, sed saepe eam ex adjuncto determinamus, cum sapientiam summam, cum sapientiam ipsam vel plenitudinem sapientiae nominamus. Sed quovis modo exprimatur divina et increata potentia, vel sapientia, ita ut non possit omnino subintelligi aliqua alia, absque dubio utraque erit incommunicabilis, nec poterunt esse communes pluribus substantiis, non dicam angelicis, non dicam humanis, sed nec aliquibus quasi divinis.
Chapter 39 of 151