Skip to the text

Caput IX. Alius de Deo modus probandi, quod sit aeternus, et quod non sit aeternus nisi unus.

Quidquid autem ex creatione esse accipit, fuit procul dubio quando omnino nihil fuit, alioquin ex nihilo creari non potuit. Omne itaque creatum ex tempore esse coepit: quod autem increatum est, omne tempus praecessit; quod vero fuit quando nullum tempus fuit, procul dubio mutabile esse non potuit. Alioquin tempori obnoxium fuit, quando nullum adhuc tempus fuit, quod omnino esse non potuit; quod enim obnoxium est mutabilitati, eo ipso obnoxium est tempori. Tempus enim semper in motu est, et vel ad modicum quidem omnino stare non potest, et si nulla mutatio esset, procul dubio tempus omnino non esset. Constat itaque, quod superius jam dixi, quia quod obnoxium est mutabilitati, obnoxium est et tempori, et obnoxium mutabilitati esse non potuit, quando tempus nullum fuit. Quod ergo increatum est, quoniam ante omnia tempora fuit, mutabile esse non potuit. Quod autem est incommutabile, sicut non potest mutari de esse ad non esse, sic non potest mutari de esse ad aliud esse. Quod vero non potest mutari de esse in non esse, durat sine fine. Quod non potest mutari de esse in aliud esse, manet sine omni mutatione. Itaque quod increatum est non solum initio caret, verum etiam sine fine et omni mutabilitate manet. Carere autem nitio, et fine, et omni mutabilitate, dat aeternum esse. Igitur quod est increatum, convincitur esse et aeternum. E converso autem quod est aeternum, constat esse et increatum. Nam quod aeternum est ab aeterno fuit, et eo ipso creari non potuit. Colligitur igitur his rationibus, quia si non est increatus nisi unus, nec est aeternus nisi unus. Et aeque e converso, si non est aeternus nisi unus, nec est increatus nisi unus.

Chapter 35 of 151