Caput IV. Unde colligere possumus quod sit aeternus.
Sed si tria illa quae praemisimus in unum colligimus, non modo sempiternum, verum etiam aeternum convincimus. Nam aliud videtur sonare aeternum, aliud autem sempiternum. Sempiternum namque esse videtur quod caret initio et fine. Aeternum quod caret utroque et omni mutabilitate; et quamvis forsitan neutrum sine altero invenitur, recte tamen inter nominum significationem distinguitur. Quid itaque est aeternitas quam diuturnitas sine initio et fine, et carens omni mutabilitate? Sed qui increatus et sempiternus est, caret initio et fine, et cujus status invariabilis est, manet absque omni mutabilitate. In his itaque tribus probatur esse aeternus. Nam haec tria absque ambiguitate dant aeternitatem habere et aeternum esse.
Chapter 30 of 151