Caput III. Quod sit incorruptibilis, et omnino incommutabilis.
Quoniam jam constat de Deo quod habeat sempiternum esse, consequens est ut quaeramus an etiam habeat esse incommutabile. Sciendum itaque quia omnis mutatio est aut de statu in statum meliorem, aut de statu in statum deteriorem, aut de statu in statum priori aequalem: ubi autem nihil horum esse potest, vera incommutabilitas inest. De singulis ergo quae praemisimus diligenter investigemus. Sed qui omnipotens est, quomodo deteriorari potest. Quid est enlm deteriorari, nisi corrumpi? Sed qui vere omnipotens, imo ipsa omnipotentia est, nulla ei corruptio dominari potest. Sed videamus nunc si saltem possit crescere, quod jam constat non posse decrescere. Sed omne quod crescit, qualecunque boni augmentum suscipit unde meliorari possit; verum illud- boni augmentum unde haberet, qui nihil nisi a semetipso habet, sed nec habere valet? Nam si prius habuit, quomodo ad illud crescendo pervenit? Si prius non habuit, certe nec sibi, nec alteri dare potuit quod omnino non habuit. Ex his itaque potest colligi, quia non potest crescere vel minui. Sed nunc videndum si vel possit de statu in statum aequalem transmutari. Sed si de statu uno in alium etiam aequalem transeat, oportet ut qualitercunque deficiat ab aliquo quod prius habuit, et ut in ejusdem defectus recompensationem aliquid ei accedat quod prius non habuit, et tunc in una eademque altercatione praedictis duabus mutationibus subjacebit, quarum utramque superior ratio improbavit. Qui igitur deteriorari non potest, est incorruptibilis; qui meliorari vel alio quolibet modo variari non potest, omnino est incommutabilis. Vere itaque et absque ulla ambiguitate habet Deus incommutabile esse.
Chapter 29 of 151