Caput V. Quod sit infinitus, et eo ipso immensus.
Quod caret initio et fine, procul dubio constat infinitum esse. Quaeri itaque potest, qui infinitus est per aeternitatem, utrum etiam infinitus sit per magnitudinem. Longe superius monstratum est quod divina substantia sit idem quod ipsa potentia, quod ipsa sapientia. Eadem utique ratione probari potest de substantia illa quae nihil habet nisi a semetipsa, quod aeternitas unde est aeterna, quod magnitudo unde est magna non sint aliud aliquid quam ipsa. Si igitur aeternitatem Dei infinitam esse convincimus, procul dubio magnitudinem ipsius infinitam esse negare non possumus. Alioquin manifesta ratione fateri convincimur, quod una eademque substantia est et seipsa major, et seipsa minor. Nam, si aeternitas ejus est infinita, magnitudo autem finita, erit una eademque substantia secundum aeternitatem major magnitudine sua, hoc est semetipsa, et erit secundum magnitudinem minor sua aeternitate, hoc est semetipsa. Manifeste itaque colligitur, quia si infinita est una, infinita erit et alia. Habet itaque Deus magnitudinem infinitam et eo ipso immensam. Quod enim infinitum est, nulla mensura comprehendi potest. Recte ergo Deus immensus dicitur, cujus magnitudo nulla mensura comprehenditur
Chapter 31 of 151