Caput XXI. Quomodo quisque possit in sua scientia ex comparatione colligere quid debeat de illa super eminenti incomprehensibilitate sentire.
Sed, ne quis ex simplicioribus existimet me contraria et sibi invicem repugnantia astruere, quasi ea quae dicta sunt non possint simul stare, ostendo ei qui ejusmodi est, quomodo possit quasi per speculum videre et in semetipso ex comparatione colligere quid debeat de illa supereminenti incomprehensibilitate sentire. Si granum aliquis in manu teneret, nonne veraciter sentiret et incunctanter affirmaret quod nihil caeterorum omnium esset numero idem quod ipsum? Si igitur interrogaretur sigillatim de singulis granis cujuscunque oleris vel segetis, nonne constanter responderet diversum esse ab omnibus et singulis? Idem sentiret de omni pilo, idem affirmaret de omni capillo. Quid de qualibet gutta maris? Quid de quolibet folio cujuscunque arboris? Si tota terra solveretur in pulverem, et de singulis illius minutiis interrogari potuisset, ad singulas interrogationes idem tam constanter quam veraciter responderet. Si mensura terrae in infinitum cresceret, et de minutissimis partibus ipsius eamdem sententiam teneret. Hoc studui diligentius exprimere, ut quilibet quantumvis simplex propria scientia legat, et intelligat quomodo sub una et simplici veritate comprehenduntur infinitae. Quid ergo mirum, si in illa sapientia, quae Deus est, et in qua omnis veritas est (alioquin perfecta non esset si eam aliqua veritatis lateret), quid, inquam, mirum si in illa est, et juxta aliquid summa simplicitas, et juxta aliquid summa multiplicitas? Quid, inquam, mirum, si ibi concordet et in unum concurrat identitas cum multiplicitatis infinitate, simplicitas cum magnitudinis immensitate, vera unitas cum totius plenitudinis universitate? Ecce habet quisque quomodo potest in sua scientia legere quid debeat de illa supereminenti incomprehensibilitate aestimare.
Chapter 47 of 151