Skip to the text

Caput XVIII. Quod de summi boni simplicitate vel unitate dictum est, quomodo alia ratione confirmari potest.

Quod autem de summi illius et veri boni simplicitate, vel unitate hic dicimus, alia adhuc ratione convincere possumus. Sicut ex his colligi potest quae jam superius posuimus. In superioribus namque ratio invenit quod divina substantia sit idem quod ipsa potentia, idem quod ipsa sapientia: unde et quaelibet earum convincitur idem esse quod alia. De eadem substantia superius est dictum, imo et simili ratione probatum quod sit vera immensitas, quod sit idem quod ipsa aeternitas. Attende itaque quoniam omnia ista unum et idem ipsum sunt, et adinvicem quidem de alterutris praedicari possunt. Quod de istis dicimus, hoc de ejus bonitate, hoc de ejus beatitudine simili consequentia convincere possumus. Nam ista quidem sicut superiora de semetipsis et praemissis mutuam praedicationem suscipiunt, et omnino omnia quae divinae substantiae dicuntur inesse, vel unum dicitur aliquid habere in eamdem consequentiam currunt. Quoniam igitur vere et summe unum est quidquid in summa substantia, imo quidquid summa substantia est, non est ei aliud esse quam vivere, nec vivere quam intelligere, nec ab his aliud atque aliud potentem vel sapientem fore. Sed nec ab eis sicut nec a semetipsis diversum aliquid bonum vel beatum esse. Rationis itaque hujusmodi consideratione colligi potest, quoniam quidquid in summo bono et vera divinitate est vere et substantialiter, et summe unum est.

Chapter 44 of 151