Skip to the text

Caput XII. Quod divinitas superius incommunicabilis dicitur, hic enucleatius pleniusque exprimitur.

Sciendum itaque de omni substantia quod habeat esse ex substantialitate sua. Nam cui substantialitas nulla inest, substantia recte dici non potest. Substantialitatem namque dicimus illam proprietatem substantiae, ex qua habet substantia dici, et esse humanae substantiae, substantialitas est ipsa humanitas; substantia siquidem quae humanitatem non habet, homo nisi falso dici non valet. Quod autem de hac dictum est, in caeteris aeque videri potest. Substantialitas vero alia generalis, alia specialis, alia individualis. Substantialitas autem illa est generalis, quae est aliquibus speciebus communis, ut corporalitas, quae inest omnibus corporibus, tam animatis quam inanimatis. Illa vero est specialis, quae competit unius tantum speciei omnibus individuis, ut humanitas, quae est omnibus hominibus communis. Individualis autem est illa, quae uni soli quidem individuo inest, et pluribus substantiis omnino communis esse non potest. Ad designandum individualem aliquam substantialitatem, nomen in usu non habemus, sed ad majorem dicendorum evidentiam ponere, et a proprio nomine trahere possumus. Dicatur itaque a Daniele Danielitas, sicut ab homine humanitas. Danielitas itaque intelligatur ipsa substantialitas, vel, si magis placet, illa substantia ex qua Daniel esse habet, illa substantia quae ipse est, et quam participare non potest aliqua alia humanitas. Itaque sicut corporalitas est communis multis, Danielitas vero omnino incommunicabilis: incommunicabilem vero idcirco dicimus, quia sic est ejus, ut non possit esse alterius. Nam qui hanc substantialitatem habuerit, profecto Daniel erit; qui vero non habuerit, idem Daniel esse non poterit. Diversa namque substantialitas facit substantiam diversam. Singularis autem et individua non potest facere nisi unam. Incommunicabilis itaque est Danielitas, ut diximus, quia sic est substantia substantiae unius, ut non possit esse alterius. Si igitur idcirco incommunicabilis dicitur esse, quia non potest esse alterius substantiae, quanto magis si Danielis substantia esset idipsum per omnia quod substantialitas sua. Divinitas autem ipsa, est idem ipsum per omnia quod divina substantia; idem, inquam, quod singularis illa substantia quae sola est et a semetipsa et a qua sola sunt caetera omnia. Tam igitur non potest ipsa divinitas communicabilis esse, quam non possunt diversae substantiae esse una et una diversae. Ecce quomodo divinitas ipsa sit incommunicabilis tam aperte monstravimus, ut lector qui super hoc dubitaverit non tam hebes videatur quam caecus. Immensitas autem et aeternitas, juxta praedictam ratiocinationem, sic sunt unius, ut non possint esse alterius, et eo ipso incommunicabiles perpendimus. Addamus quod idem ipsum per omnia quod divina substantia sunt, unde constat quod incommunicabiles existunt.

Chapter 38 of 151