Skip to the text

Caput X. Alius de Deo probandi modus, quod non sit immensus nisi unus.

Quod de divinitatis immensitate superius jam diximus, alia adhuc ratione immensitatis ipsius videlicet considerata proprietate colligere possumus. Quidquid enim ad mensuram habetur, majus esset si ejus mensura duplicaretur. Multo autem et majus si cresceret in decuplum, vel potius in centuplum, quod si cumularetur in millies, imo in millies millies, cresceret tantum. Hinc ergo, ut credo, potes animadvertere quod magnitudinem ad mensuram habere, hoc est ipsam participare, non magnitudinem esse. Deus autem, ut superior ratio monstravit, ipsa magnitudo est, et nulla res omnino seipsa participare potest, et hoc ipsum est ex parte esse, et ex parte non esse. Deus itaque, qui magnitudo ipsa est, magnitudinem ad mensuram, et eo ipso immensum esse deprehenditur, quod nulla mensura comprehenditur, seu etiam comprehensibile perpenditur. Stat ergo inconcussum quod credimus, quod quotidiana confessione clamamus, quod Deus sit immensus. Hoc ipsum ex omnipotentiae consideratione probari valet. Sed quoniam hoc ipsum ad perpendendum perfacile est, in eo immorari non oportet. Habemus autem ex superioribus quod non est aliud omnipotentia quam immensitas et aeternitas ipsa. Consequens ergo est ut qui immensitatem, qui aeternitatem habet, simul et omnipotentiam habeat. Quam igitur non potest esse omnipotens nisi unus, tam non potest esse nisi unus immensus, nisi unus aeternus.

Chapter 36 of 151