Caput primum. Quod incomprehensibile videatur humanae intelligentiae, quod pluralitas personarum sit in unitate substantiae.
Ecce in hujus operis exordio ea quae de divinae substantiae unitate credimus tam evidenti ratione et perspicuis rationibus monstravimus, ut diligenter intuentibus nihil dubitationis remanere debeat, unde eos vel in modico haesitare oporteat. Similiter et suo loco de personarum pluralitate fidei nostrae assertionem tam rara ratio persuasit, tam multiplex ratio confirmavit, ut mentis inops videatur, cui tanta veritatis attestatio satisfacere non possit. Et quidem quaelibet harum considerationum et assertionum, cum per semetipsam solam et seorsum attenditur, nihil credibilius, nihil verius videtur. Sed quando unam cum alia conferimus, et quomodo concorditer et simul stare possit attendimus, nisi fidei firmitas obsistat, protinus in ambiguum venit quidquid multiplex ratiocinatio persuasit. Non enim facile capit humana intelligentia, ut possit esse plus quam una persona ubi non est plus quam una substantia. Hinc illi innumeri infidelium errores, hinc multiplices illae schismaticorum haereses, hinc est quod alii divinae substantiae unitatem scindunt, alii personarum pluralitatem confundunt; hinc est quod Ariani et Sabelliani per contrarias sectas sunt invicem divisi; hinc est etiam quod aliqui ex recentioribus personae nomen sub multiplici significatione accipiunt, et tam profundae veritatis intelligentiam quam, explicare debuerant, majori ambiguo involvunt. Nam, si quis velit personae nomen sub communi et propria acceptione intelligere, nullo modo putet plures personas sub ea acceptione intellectas posse subsistere in unitate substantiae.
Chapter 77 of 151