Skip to the text

Caput II. Quod multa sunt quae humana intelligentia non comprehendit, quae tamen ipsa propria experientia latere non sinit.

Verum hic assignata, quaeso, unitas Trinitatis, et Trinitas unitatis, nunquid quia comprehendi non potest? idcirco esse non potest. Quis, nisi mentis inops, hoc sentiat? quis dicere praesumat quam multa sunt quae humana intelligentia non comprehendit, quae tamen quam vera sint mentem humanam multiplex experientia latere non sinit? Explica mihi, quaeso, si potes, de quo omnino dubitare non potes, quid sit quod oculus corporeus ibi videndo non sentit ubi est, et videndo sentit ubi omnino non est? In coelo ubi utique non est, stellam positam videt, palpebra tamen obductus, ipsam sub qua latet palpebram non videt. Caeteri sensus corporei sola adhaerentia sentiunt atque discernunt, solus oculorum sensus adhaerentia hebet, ad longinqua et remotissima viget. Nunquid quia quomodo hoc sit non comprehendis, idcirco verum non esse contendis? Explica mihi si potes, quod negare non audes, quomodo in teipso corpus et anima tam diversa utique natura sint una eademque persona, et tunc a me quaeras quomodo in summe simplici et communi natura, personarum Trinitas sit una eademque substantia. Sed si illud incomprehensibile est quomodo sit, quod tamen humana mens per experientiam novit, quanto magis quod nulla humana experientia attingit!

Chapter 78 of 151