Skip to the text

Caput VII. Quod non tam aliquis quam aliquid significatur nomine substantiae, nec tam aliquid quam aliquis ex denominatione personae.

Si bene perpendas et diligenter advertas, nomine substantiae non tam quis quam quid significatur. E converso autem nomine personae non tam quid quam quis designatur. Cum aliquid tam longinquum a nobis fuerit ut discerni non possit, interrogamus quid sit. Et id quidem accipere solemus responsi, quod animal est homo aut equus aut aliquid hujusmodi. Cum autem adeo appropinquaverit ut quod homo sit discerni possit, interrogamus jam non quid, sed quis sit. Et respondetur nobis quod sit Matthaeus, Bartholomaeus, pater vel filius illius. Videtis quia ad interrogationem quid, respondetur nomen generale vel speciale, definitio, vel aliquid tale. Ad interrogationem autem quis, nomen proprium reddi solet, vel aliquid quod aequipollet. Per quid itaque inquiritur de proprietate communi, per quis de proprietate singulari.

Notandum autem quod si ad aspectum angelicae visionis unus interroget alterum quis sit, et id responsi acceperit quod angelus Domini sit talis, utique responsio non est secundum proprietatem locutionis, sed secundum intentionem quaerentis, ac si apertius dicat interroganti: Non est homo, ut putas, sed angelus Domini. Nam, si angelum esse sciret, nec tale quid quaereret, nec tale responsum, nisi inepte, reciperet. Per quid itaque, ut dictum est, inquiritur de proprietate communi, per quis de proprietate singulari. Per quid interrogamus ut certificemur de qualitate substantiae, per quis ut certificemur de proprietate personae.

Et notandum quod ad interrogationem, quae est persona ista, vel quis est iste, solemus idem respondere, et nomen proprium vel aequipollens reddere. Ex his, ut arbitror, satis intelligi datur, quod ad nomen substantiae, non tam aliquis quam aliquid subintelligitur. Econtra vero ad nomen personae, non tam aliquid quam aliquis designatur. Ad nomen autem personae, nunquam intelligitur nisi unus aliquis solus, ab omnibus aliis singulari proprietate discretus.

Chapter 83 of 151