Skip to the text

Caput IX. Quod nihil definimus sibi contrarium, in eo quod dicimus Deum nostrum et substantialiter unum, et personaliter trinum.

Certe ubicunque sunt tres personae, illud omnino est necesse ut alius aliquis sit iste, alius aliquis sit ille, et alius aliquis qui est tertius ab utroque, et quaelibet eorum per se sit a caeteris duobus propria distinctione et distincta proprietate discretus. Sic procul dubio ubicunque sunt tres substantiae, vel omnino est necesse ut aliud aliquid sit una, aliud aliquid sit alia, et aliquid aliud ab eis sit illa quae est ab eis tertia. Nam, si in nullo a se invicem differrent utique plures esse non possent. Siquidem ubi differentia nulla est, pluralitas esse non potest. Invenimus autem superius quod in illa summa Trinitate, sit omnibus in commune summum et summe simplex esse, nec aliud aliquid sit quilibet, quam quilibet alius, et idcirco in illa Trinitate tres substantias esse negamus. Nam in rationali natura esse aliud et aliud facit diversitas substantiarum, esse alium, et esse alium facit alietas personarum. Sed in illa divina et summe sapienti natura, istam alietatem, nec tamen antedictam diversitatem invenimus. Idcirco plures personas ibi esse credimus, et plures substantias esse negamus. Ecce jam perspicua et compendiosa satis, ut arbitramur, ratione ostendimus, quod nihil sibi contrarium definimus, in eo quod dicimus Deum nostrum et substantialiter unum, et personaliter trinum.

Chapter 85 of 151