Caput III. Quod multa incomprehensibilia sunt ad quae experientia deficit, quae tamen ratio manifesta latere non sinit.
Sed, si te dicis de expertis nullo modo posse dubitare, etiamsi videantur humanae capacitatis modum excedere, addo quod quaedam quae sunt incomprehensibilia esse non dubitas, quae tamen per experientiam non probas. Multa namque ratio manifesta latere non sinit, ad quae tamen comprehendenda mens humana non sufficit. Nunquid Dei aeternitatem comprehendis, nec tamen de ejus aeternitate diffidis? Nunquid de Dei immensitate dubitas, quamvis eam comprehendere non valeas? Nunquid Dei omnipotentia ab omnibus comprehenditur, a quibus praedicatur et creditur? Si singulos theologos interroges, ab omnibus id responsi accipies, quod idem sit Dei potentia quod ejus sapientia, quod ejus bonitas nihil aliud sit quam ista vel illa. Si quaeras quid sint haec tria, nihil aliud invenies quam divina substantia. Haec omnia ratio manifesta convincit et latere non sinit. In hoc sane omnes theologi consentiunt. Hoc omnes in commune defendunt: quid, quaeso, horum magis capabile, quid magis comprehensibile, quod substantia una sit dicta tria, an quod tres personae sint substantia una? Utrumque incomprehensibile, neutrum tamen incredibile. Ex hac tamen, ut mihi videtur, incomprehensibilitate efficitur, ut secundum quosdam personae significatio per multas acceptiones varietur. Nam sunt qui dicunt nomen personae aliquando substantiam, aliquando subsistentias, aliquando personarum proprietates significare. Significat autem secundum quod volunt substantiam, quandoque in singulari, nunquam vero in numero plurali, ne tres personas confitentes videantur etiam tres substantias confiteri. Ad comprobandum autem quod personarum proprietates personae sint, Hieronymi auctoritatem in haec verba dicentis adducunt: Sabelliani haeresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed et nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est substantias, confitemur, sed, ut mihi videtur, Hieronymus in his verbis non dicit personas esse proprietates personarum sed proprietates nominum, hoc est quod proprie significant nomina personarum.
Chapter 79 of 151