Skip to the text

Caput IV. Quod ad doctrinae evidentiam oportet personae significationem determinare, et secundum determinationem Trinitatis unitatem assignare.

Ut autem de nomine hypostasis taceamus, in quo secundum Hieronymum veneni suspicio est, ut, inquam, de nomine Graeco taceamus qui Graeci non sumus, de nomine subsistentiae tacite praeterire non debemus. Quidam personas subsistentias esse exponunt, et tres substantias, et unam substantiam in una divinitate dicunt, magis quam ostendunt: siquidem sic haec transeunt sine explanatione, acsi legentibus omnibus constet tres subsistentias esse potuisse, etiam ubi constat nonnisi unam substantiam esse, hanc vero eorum sententiam non arguo, non reprehendo, non falsam esse contendo. Sed quod verum esse compellor confiteri, quia haec eorum doctrina non satisfacit meae simplicitati. Si vultis mei similibus satisfacere, oportet primum tam substantiae quam subsistentiae significationem diligenter determinare, et secundum datam determinationem assignare, quomodo possit esse plus quam una subsistentia, ubi non est nisi una substantia. Alioqui, quaeso, quid prodest mihi ignotum per ignotius ostendi? Nomen personae in ore omnium, etiam rusticorum, versatur, nomen vero subsistentiae nec ab omnibus saltem litteratis agnoscitur. Quomodo ergo, quaeso, ex ejus proprietate quam ignorant simpliciores, quique colligere poterunt quod tres subsistentiae, et eo ipso tres personae possint esse in unitate substantiae? Quomodo, quaeso, illa doctrina satisfacere poterit, quae litem lite resolvit? Quoniam ergo intentionis meae est in hoc opere simplicioribus deservire, et, ut sic dicam, non Minervam docere, studebo prout Dominus dederit non tam subsistentiae quam personae significationem determinare, et juxta propositae determinationis assignationem ostendere quomodo possit personarum pluralitas cum substantiae unitate convenire.

Chapter 80 of 151