Skip to the text

Caput XXIII. Descriptio personae quae videtur soli, et omni posse convenire.

Etsi dividuum dicamus tam illud quod per plures personas quam illud quod per plures substantias potest distribui, et a pluribus communiter et a singulis integraliter possideri, illud vero dicamus individuum, quod nonnisi soli uni possit aptari, si, inquam, juxta hunc modum dividuum et individuum velimus accipere, poterimus fortassis non inconvenienter dicere, quoniam quam verum est quod quaelibet creata persona est rationalis naturae individua substantia, tam verum est quod quaelibet persona increata est rationalis naturae individua existentia. Sed, ut manifestius fiat quod dicimus, idipsum diligentius discutiamus. Diximus superius nomine existentiae significari substantiale esse. Significat absque dubio juxta superius datam determinationem non illud unde substantia dicitur, sed quod est in ea principale et convenit omni substantiae. Est autem ei principale non quod habet subesse et quod aliquid habet ei velut subjecto inhaerere, sed quod tale quid est, quod consistat in seipso et nulli haereat velut in subjecto. Hoc itaque commune est omni substantiae humanae, angelicae, divinae. Recte hoc sane in substantia creata dignius et principalius dicitur, in quo divinae similitudini magis appropinquatur. Nam in eo ipso quo accidentibus subest a divina similitudine degenerare videtur, ab eo itaque quod omni substantiae principale est, rectius essentia quam substantia dici potest.

Notatur autem, ut dictum est, nomine existentiae et quod habeat esse in ipso, et quod habeat esse ex aliquo. Et hoc ipsum omni substantiae constat esse commune. Nam omne quod est, vel est a semetipso, vel alio aliquo. Caetera quae sunt in eadem descriptione satis ex superioribus patent, et nova expositione non indigent, cur videlicet non quaelibet existentia, sed sola individua vel incommunicabilis dicatur persona.

Chapter 99 of 151