Caput X. Quod nec pluralitas substantiarum dissolvit unitatem personae in natura humana, nec pluralitas personarum dividit unitatem substantiae in natura divina.
Diligenter notandum mutuaque consideratione conferendum quod, sicut esse substantialiter aliud et aliud non tollit ubique unitatem personae, sic esse personaliter alium et alium non scindit ubique unitatem substantiae. Nam in humana natura alia substantia est corpus, et alia est anima, cum tamen non sit nisi una persona. In divina vero natura alius aliquis est persona una, et alius aliquis persona alia, cum tamen non sint nisi una eademque substantia, et quidem scimus et superius jam monstravimus, quod in illa divinarum personarum pluralitate sit summa similitudo, et summa aequalitas, in humanae autem naturae substantiarum pluralitate sit multa dissimilitudo et magna inaequalitas. Quid ergo mirum si in illa tanta personarum aequalitate maneat vera unitas substantiae, quando quidem in tam contrariae qualitatis diversitate invenitur unitas identitasque personae? In humana namque natura una eadem persona ex uno corporea, et ex alio incorporea, ex uno visibilis, et ex alio invisibilis, ex uno mortalis, et ex alio immortalis, nihilominus tamen unitas personae consistit in tam diversis substantiis. Pluralitas itaque substantiarum non facit alium et alium in humana natura, nec pluralitas personarum facit aliud et aliud in natura divina. Addamus autem et id quod consequens est. Quoniam nec pluralitas substantiarum ibi dividit unitatem personae, nec pluralitas personarum hic dissolvit unitatem substantiae.
Chapter 86 of 151