Skip to the text

Caput XVII. Qua ratione in divinitate possunt esse incommunicabiles existentiae, et quod tot sunt quot personae.

Illud veraciter incommunicabile est quod commune quidem non est, sed nec esse potest. Considerandum itaque, utrum vel quomodo in divinitate possit incommunicabilis existentia esse. Sed in illa absque dubio Trinitate, oportet tot personales proprietates esse quot sunt personae. Proprietas autem personalis pro certo est incommunicabilis. Proprietas personalis est ex qua unusquisque habet esse is qui ipse est. Personalem proprietatem dicimus, per quam quilibet unus est, ab omnibus aliis discretus. Nunquam enim personam dicimus nisi aliquem solum a caeteris omnibus singulari proprietate discretum. Si igitur personalem proprietatem communicabilem esse contendas, idem est ac si dicas unam personam posse esse duas. Sed, si una dicitur gemina, et gemina una, facile convincitur quod neutra earum sit ulla persona, quia neutra ab alia est singulari proprietate discreta. Hinc ergo aperte colligimus, quod superius jam diximus, quod proprietas personalis omnino sit incommunicabilis. In illa personarum Trinitate absque dubio est necesse personales, hoc est incommunicabiles, proprietates esse. Sed, sicut est probatum, eadem est differentia personarum et existentiarum. Si igitur proprietatibus incommunicabilibus differunt personae, utique et incommunicabilibus differunt et existentiae. Oportet autem ut sit incommunicabilis existentia, cui est incommunicabilis differentia. Quot igitur in divinitate personae, tot incommunicabiles existentiae.

Chapter 93 of 151